E-learning
Storia del regno longobardo in Italia
a cura di Stefano Gasparri
per il corso di "Antichità e Istituzioni Medievali"Università "C'a Foscari" di VeneziaFacoltà di Lettere e Filosofiaa.a. 1999-2000
2000 - Stefano Gasparri per "Reti Medievali"
31. Andrea da Bergamo, Historia, cc.3-6
La fine del regno e la conquista
3. Defuncto itaque Liutprand, Ralchis electus a Langubardis rex elevatus est; regnavit annos quinque, et posuit in edicto capituli octo. Hoc quoque defuncto, Aistolfi, germano suo, regnum reliquid. Eorumque factis retinere non possumus; sed quantum audivimus, audaces uterque fuerunt, et suorum tempore Langubardi a nulla gens terruerunt. Regnavit annos octo, et posuit in edicto capitula tredecim, et mortuus est. Desiderii regnum reliquid. Qui cum regnasset annos tres, suus filius, Adelchis nomine, ex consensu Langubardorum sub se regem constituit; sub quorum tempore in aliguantum pax fuit. Quidam et etiam filiam suam, Berterad nomine, Karoli, Pipini filius, Francorum rex, coniugio sociavit; alia vero filia, Liupergam nomine, sociavit Taxiloni Baioariorum rex; et pax firmissima ex utraque partis firmaverunt, sed minime conservaverunt. Causa autem discordiae ista fuit. Habebat Carolus suus germanus maior se Karlermannus nomine, ferebundus et pessimus; contra Carolum iracundus surrexit, eum iurare fecit, ut ipsam Berterad ultra non haberet coniuge. Quid multa?. Remisit eam Ticino, unde dudum eam duxerat. Mater vero eorum haec separatio audiens, Carlemanni filii sui blasphemiam intulit, oculorum cecitate perculsus est, cum periculo vita finivit.4. His temporibus ecclesiae Romanae Leo papa regebat, et oppressiones a Langubardis multa patiebat; ex sede propria exiens Francia, repedavit cum multis sapientissimis ars litterarum, maxime cantores. Francorum gens haec audiens, magno gavisi sunt gaudio. Karolus cum suis obviam eius adventum pedibus venerunt, ei obtimum consedere locum fecerunt civitatem quae dicitur Metis. Qui ibidem per annos tres resedentes, tanta quidem dignitatem cantores ibi fecerunt, ut per totam Franciam Italiamque pene multae civitates ornarnentum eccelesiae usque hodie consonant. Papa vero probata gens Francorum astuti et nobiles, consilium eorum dedit , ut super Langubardos venirent, Italiam possiderent; ipse vero ad suam sede Romane ecclesie remeavit.5. Karulus siquidem vero, adnitentibus suis, oblitus est tantorum benignitatis, quod ei Desiderius rex tribuit. Congregata multorum Francorum exercitum, ex iussu apostolici sacramenta irrita facta sunt; Italia contra Langubardos veniens, divino iudicio terror in Langubardus inruit, absque grave pugna Italiam invasit, anno Desiderii 18. et Adelchis 15. indictione 12. cum iam 205 anni essent evoluti, postquam Langubardi Italia ingressi sunt. Desiderio vero eodem tempore mortuus est. Adelchis, eius filius, navium praeparans, ultra mare egressus est. Tantaque tribulatio fuit in Italia; alii gladio interempti, alii fame perculsi , aliis bestiis occisi, ut vix pauci remanerent in vicos vel in civitates.6. Foroiulanorum dux tunc temporis Rotcausus praeerat, et in Vincentia Gaidus; qui auditu Francorum devastatione et eius adventum quod in Foroiuli properarent, congregatisque ut poterant, obviam eorum ad ponte qui dicitur Liquentia exierunt, et ibidem magna strages de Francis fecerunt. Karolus vero haec audiens, mandans eorum fidelitatis fidem suscepturos et honoraturos, Rotcausus et Gaidus ducibus cum nobilis Foroiulanorum consilio inito, ut viriliter se contendissent. Erat quidem ex ipsis, cui iam munera Caroli excecaverat cor, tale dedit consilio: Qui faciemus? Quomodo eorum resistere possumus? Caput non habemus. Regem confortationis nostrae iam devictus est. Eamus eorum fidelitate; bene nobis erit. Quid dicam ? Ut obtabat , fecerunt. Et tamen eorum Carolus servavit honorem.
2000-2008Reti Medievali
domenica 31 agosto 2008
Iscriviti a:
Commenti sul post (Atom)
Nessun commento:
Posta un commento